spiroslyra Creative Commons License 2007.01.16 0 0 9478
Aelian, H.A. vi.19

Claudii Aeliani
De Natura Animalium
p81
Liber Sextus

19 Avium, quae cantu valent, nulla latet: at scimus hirundines, merulas et cicadarum nationem et picas loquaces esse, et bombis strepere locustas, et parnopem sono minuto obstrepere, neque silere troxalidem, nec non vocales alcedines et psittacos: tum etiam inter aquatilia ololygona minime silere: item avium alias flebili et muliebri, alias acri et contenta p87voce uti; alias migrantes de ramo in ramum, tanquam ex priore domo in aliam, prae nimio voluptatis sensu occinere; alias in pratis cantantes tanquam festos dies agere, et vitam, ut ita dicam, floridam et mollem degentes, veris adventum canoris ominibus et laetis acclamationibus excipere. De cycnis, et cui Deorum serviant, supra dixi. Pica cum alias voces, tum maxime humanam imitatur. Imitatione vero istae peculiares sunt: florus equi hinnitum, salpinx tubae sonitum, et torquilla obliquam tibiam repraesentet, imbrium guttas corvus effingere conatur.

http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Aelian/de_Natura_Animalium/6*.html#19.4