Haralamos Creative Commons License 2012.11.14 0 0 845

C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Arnolfus divina favente clementia rex. Notum sit onmibus fidelibus nostris praesentibus scilicet atque futuris, quia nos cuidam Theotmari, venerabilis archiepiscopi nostri, clerico Sigipold vocato unam hobam in regno Carentano in valle Lauenta a flumine eiusdem nominis ibi manantisa) sic nominata, quam ipse prius in beneficium tenuit, in proprietatem concessimus cum omnibus iuste ad eandem hobam pertinentibus curte casa aliisque aedificiis agris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus cultis et incultis. Iussimus quoque illi inde hoc praesens fieri praeceptum, per quod volumus atque iubemus, ut securam teneat potestatem eandem proprietatem sibi nostro dono concessam possidere habere donare vendere commutare vel quicquid ex ea voluerit facere. Et ut haec auctoritas nostra pleniorem in dei nomine obtineat firmitatem, manu propria eam fi[rmavi]mus anuloque nostro sigillari iussimus. ||
Signum domni Arnolfi (MF) piissimi regis.  ||
Aspertusb) cancellarius ad vicem Thiotmari archicappellani recognovi et SR. ||
Data XIIII kal. apr. anno incarnationis domini DCCCLXXXVIII, indict. VII, anno I regni Arnolfi regis; actum Mosapurhc; feliciter amen."