Afrikaans8 Creative Commons License 2010.11.10 0 0 64

Mivel a PVL 996. évi megjegyzése István ungarus királyról a tárgykörünkbe vág, utánanéztem a szövegnek. Egyáltalán nem volt haszontalan a kutakodás, mivel egy másik rusz vonatkozást is találtam:

 

"Ea tempestate Hotone [!] secundo mortuo, Hoto [!] filius eius, tercius actu et nomine, imperio potitus est. Qui philosophiae intentus, et lucra Christi cogitans, ut ante tribunal Judicis duplicatum redderet talentum, Dei voluntate populos Hungriae, una cum rege eorum ad fidem Christi convertere meruit. […] Etenim erant ei duo episcopi reverentissimi, sanctus videlicet Adalbertus, archiepiscopus de civitate Pragra [!], quae est in provincia Bevehem [Berehem], sanctus etiam Brunus episcopus de civitate Osburg, quae est in provintia Baioarie, consanguineus eiusdem imperatoris. Nam sanctus Adalbertus parvus statura, sanctus Bruno procero corpore erant. [...] Quod exemplum eius [Adalberti] secutus Brunus episcopus, petiit imperatorem, ut pro eo iuberet consecrare in sede suo episcopum quem elegerat, nomine Odolricum. Quo facto, et ipse humiliter abiit in provinciam Ungriam, quae dicitur Alba Ungria ad differentiam alteri Ungrie Nigre, pro eo quod populus est colore fusco velut Etiopes. Sanctus denique Adalbertus convertit ad fidem Christi quattuor istas provincias, quae antiquo paganorum errore detinebantur, scilicet Pollianam, Sclavaniam, Waredoniam, Cracoviam. Quas postquam fundavit in fide, abiit in provintiam Pincenatorum, ut eis predicaret Dominum. Illa gens nimium idolis effera, post octo dies ad eos venerat et Christum eis adnunciare ceperat, nono die reperientes cum orationi incumbere, missilibus quam ferreis confodientes, Christi martirem fecerunt. Deinde, secto capite, corpus ejus in lacum magnum demerserunt; capud autem bestiis in campum projecerunt. Angelus autem Domini accipiens capud, posuit juxta cadaver in ulteriorem ripam; ibi immobile et intactum et incorruptum permansit, quousque negotiatores navigo per illum locum praeterirent. Qui conferentes sanctum thesaurum, patefeceruntque Sclavaniam. Quo comperto, rex Sclavanie, nomine Bolesclavus, quem ipse sanctus Adalbertus baptizaverat, datis magnis muneribus, capud et cadaver excepit cum honore, et monasterium in ejus nomine maximum construxit, et multa miracula fieri coeperunt per eumdem Christi martirem. Passus est autem sanctus Adalbertus die xxivo mensis aprilis, id est nono kalendas mai. Sanctus autem Brunus convertit ad fidem Ungriam provintiam, aliam, que vocatur Russia. Regem Ungrie baptizavit, qui vocabatur Gouz, et mutato nomine in baptismo Stephanum vocavit, quem Oto in natali protomartiris Stephani a baptismate excepit, et regnum ei liberrime habere permisit, dans ei licentiam ferre lanceam sacram ubique, sicut ipsi imperatori mos est, et reliquias ex clavis Domini et lancea sancti Mauricii ei concessit in propria lancea. Rex quoque supradictus filium suum baptizare iussit sancto Bruno imponens ei nomen sicut sibi Stephanum. Et ipsi filio eius Stephano Oto imperator sororem Eenrici, postea imperatoris, in coniugio dedit. At vero sanctus Brunus cum ad Pincenates properavisset, et Christum praedicare cepisset illis, passus est ab eis, sicut passus fuit sanctus Adalbertus. Nam Pincenati diabolico furore sevientes, viscera omnia ventris per exiguum foramen lateris ei extraxerunt, et fortissimum Dei martirem perfecerunt. Corpus eius Russorum gens magno precio redemit, et in Russia monasterium eius nomini construxerunt, magnisque miraculis coruscare cepit. Post paucos dies quidem Grecus episcopus in Russiam venit, et medietatem ipsius provintiae, quae adhuc idolis dedita erat, convertit, et morem Grecum in barba crescenda et ceteris exemplis eos suscipere fecit. Odolricus autem, qui sancto Bruno succeserat, ad Dominum migrans, magnis virtutibus clarere meruit. Ideoque monasterium foris civitatem Osburg eius nomini construxit episcopus item Brunus, successor eius, frater Eenrici [!] imperatoris."

 

A Jules Chavanon-féle kiadás PDF-ben elérhető itt.

Naiv etimológiájától függetlenül a tudósítás hiteléhez aligha fér kétség... De vajon melyik lehetett az a Russia nevű magyar tartomány, ahol Brunó szintén eredményes térítőmunkát végzett?

Előzmény: odovaker (62)